Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 4.13.4 Cic. Fam. 4.13.7 (English) >>Cic. Fam. 4.14.1

4.13.6 redeo igitur ad id, ut iam tibi etiam pollicear aliquid, quod primo omiseram. nam et complectar eius familiarissimos, qui me admodum diligunt multumque mecum sunt, et in ipsius consuetudinem, quam adhuc meus pudor mihi clausit, insinuabo et certe omnis vias persequar, quibus putabo ad id, quod volumus, pervenire posse. in hoc toto genere plura faciam quam scribere audeo. cetera, quae tibi a multis prompta esse certo scio, a me sunt paratissima. nihil in re familiari ni ea est, quod ego meum malim esse quam tuum. hac de re et de hoc genere toto hoc scribo parcius, quod te id, quod ipse confido, sperare malo, te esse usurum tuis

4.13.7 extremum illud est, ut te orem et obsecrem, animo ut maximo sis nec ea solum memineris, quae ab aliis magnis viris accepisti, sed illa etiam, quae ipse ingenio studioque peperisti. quae si conliges, et sperabis omnia optime et quae accident, qualiacumque erunt, sapienter feres. sed haec tu melius vel optime omnium ; ego, quae pertinere ad te intellegam, studiosissime omnia diligentissimeque curabo tuorumque tristissimo meo tempore meritorum erga me memoriam conservabo.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 4.13.4 Cic. Fam. 4.13.7 (English) >>Cic. Fam. 4.14.1

Powered by PhiloLogic